- EUTHYMIUS seu EUTHYMUS
- EUTHYMIUS seu EUTHYMUSeximius Olympiae victor seu Pycta Locrensis, teste Plin. l. 7. c. 47. Consecratus est vivus sentiensque eiusdem Oraculi iussu, et Iovis Deorum summi adstipulatu, Euthymus pycta, semper Olympiae victor et semel victus, vide quoqueve Aelianum Var. l. 7. c. 47. Cuius proin memoriam revocavit Nero, in Medallione suo, quo alterâ facie ipse apparet, cum litt. IMP. NERO. CAESAR. AUG. P. M. in altera, vir insigni habitu, triumphantis nempe specie, laureâ caput cinctum, dextrâ flagellum, sinistrâ palmam tenens, curru quadriiugo vectus, cum hoc nomine, EYTYMUS: Hoc enim modo Hieronicae coronati per medium stadium deduci solebant. Neronis postea Medallionem hunc revocavit seu recudit Traianus Imp. in cuius altero latere ipse expressus est, cum Inscr. TRAIANUS. P. F. AUG. in altero, simili habitu Euthymius, nisi levi discrimine, addito nomine EYTHYMIUS. Utrumqueve posteriori aevo denuo renovavit Honorius Imp. cum Inser. EUTIMINICA: quae quidem eadem ferme sunt, quae Praecones efferre solebam, cum quis in certaminibus vicisset; ut apud Laert. in Diog. Νι??? Διέξιππος, et apud Xiphilin. in Ner. Νέρων Καῖσαρ ῃικᾷ τὸν δὲ τὸν ???γῶνα,, etc. Car. du Fresne de Infer aevi Numism. n. 64. Vide quoqueve supra in contorniati Nummi, et in voce Eythymus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.